Evening Prayer in Latin

Using the Latin from the 1560 version of the Book of Common Prayer

Opening responses

Domine, labia nostra aperies.
Et os nostrum annunciabit laudem tuam.

Deus, in adjutorium nostrum intende.
Domine, ad adjuvandum nos festina.

Gloria Patri et Filio,
et Spiritui Sancto :
Sicut erat in principio et nunc et semper,
et in secula seculorum.
Amen. [Alleluia.]

Psalmody

At the end of the Psalms, these words are said or sung.

Gloria Patri, et Filio :
et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio et nunc et semper :
et in secula seculorum. Amen.

Old Testament Reading

Magnificat (Luke 1.46-55)

Magnificat :
anima mea Dominum.

Et exultavit spiritus meus :
in Deo salutari meo

Quia respexit humilitatem ancillae suae :
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quia fecit mihi magna qui potens est :
et sanctum nomen ejus.

Et misericordia ejus a progenie in progenies :
timentibus eum.

Fecit potentiam in brachio suo :
dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede :
et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis :
et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel puerum suum :
recordatus misericordiae suae.

Sicut locutus est ad patres nostros :
Abraham et semini ejus in secula.

Gloria Patri, et Filio :
et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper :
et in secula seculorum. Amen.

New Testament Reading

Nunc Dimittis (Luke 2.29-32)

Nunc dimittis servum tuum, Domine :
secundum verbum in pace.

Quia viderunt oculi mei :
salutare tuum.

Quod parasti :
ante faciem omnium populorum.

Lumen ad revelationem Gentium :
et gloriam plebis tuae Israel.

Gloria Patri, et Filio :
et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper :
et in secula seculorum. Amen.

The Apostles’ Creed

Credo in Deum Patrem omnipotentem,
creatorem caeli et terrae.
Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum.
Qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria virgine.
Passus sub Pontio Pilato :
crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad inferna.
Tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad caelos,
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.
Inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum.
Sanctam Ecclesiam Catholicam.
Sanctorum communionem.
Remissionem peccatorum.
Carnis resurrectionem.
Et vitam aeternam.
Amen.

Prayers

Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Kyrie eleison,
Christe eleison,
Kyrie eleison.

Pater noster qui es in caelis,
Sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem.
Sed libera nos a malo. Amen.

Ostende nobis Domine misericordiam tuam
Et salutare tuum da nobis.

Domine salvam fac Regem.
Et exaudi nos cum invocamus te.

Sacerdotes tui induanter Justitia.
Et sancti tui exultent.

Salvum fac Populum tuum Domine.
Et benedic Haereditati tuae.

Da pacem Domine in diebus nostris.
Quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster.

Cor mundum crea in nobis, O Deus.
Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a nobis.

The Collect of the Day

The Collect for Peace

Deus, a quo sancta desideria, recta consilia,
et just sunt opera,
da servis tuis illam quam mundus dare non potest Pacem,
ut corda nostra mandatis tuis dedita,
et hostium sublata formidine,
tempora sint tua protectione tranquilla.
Per Jesum Christum Dominum nostrum.
Amen.

The Collect for Aid against all Perils

Illumina, quaesumus Domine Deus, tenebras nostras,
et totius noctis insidias tu a nobis repelle propicius.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Amen.

Silent prayer

A Prayer of St Chrysostom

Omnipotens sempiterne Deus,
qui nobis gratiam dedisti ut hoc tempore unanimiter congregati,
preces nostras ad te offerremus,
quique polliceris, ut ubi duo vel tres congregati fuerint in tuo nomine,
te eorum supplicationes clementer exauditurum,
petimus, ut vota et preces tuorum famulorum,
prout tibi videbitur eorum saluti maxime expedire, perficias,
et praesta nobis in hac vita tuae veritatis cognitionem,
et in futura, vitam aeternam.
Amen.

The Grace

Gratia Domini nostri Jesu Christi,
charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus,
sit semper cum omnibus nobis.
Amen.