Morning Prayer in Latin

Using the Latin from the 1560 version of the Book of Common Prayer

Opening responses

Domine, labia nostra aperies.
Et os nostrum annunciabit laudem tuam.

Deus, in adjutorium nostrum intende.
Domine, ad adjuvandum nos festina.

Gloria Patri et Filio,
et Spiritui Sancto :
Sicut erat in principio et nunc et semper,
et in secula seculorum.
Amen. [Alleluia.]

Venite, exsultemus Domino (Psalm 95)

Venite, exsultemus Domino :
jubilemus Deo salutari nostro.

Praeoccupemus faciem ejus in confessione :
et in psalmis jubilemus ei:

Quoniam Deus magnis Dominus :
et rex magnus super omnes deos;

Quia in manu eius sunt omnes fines terrae :
et altitudines montium ipsius sunt:

Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illus :
et siccam manus eius formaverunt.

Venite, adoremus, et procidamus :
et ploremus ante Dominum qui fecit nos;

Quia ipse est Dominus Deus noster :
et nos populus pascuae eius, et oves manus eius.

Hodie si vocem eius audieritis :
nolite obdurare corda vestra sicut in irritatione,

Secundum diem tentationis in deserto :
ubi tentaverunt me patres vestri,

Probaverunt me:
et viderunt opera mea.

Quadraginta annis offensus fui generationi illi :
et dixi, semper hi errant corde.

Et isti non cognoverunt vias meas:
ut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.

Gloria Patri, et Filio :
et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio et nunc et semper :
et in secula seculorum. Amen.

Psalmody

At the end of the Psalms, these words are said or sung.

Gloria Patri, et Filio :
et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio et nunc et semper :
et in secula seculorum. Amen.

Old Testament Reading

Te Deum Laudamus

Te Deum laudamus : te Dominum confitemur,
Te aeternum Patrem : omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, tibi caeli et universae potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim, incessabili voce proclamant,
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus.
Te Prophetarum laudabilis numerus.
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum, sancta confitetur Ecclesia.
Patrem immensae majestatis.
Venerandum tuum, verum, et unicum Filium.
Sanctum quoque paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus tuis famulis subveni, quos praecioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum Domine : et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in seculum, et in seculum seculi.
Dignare Domine die isto, sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domini : miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum speravimus in te.
In te Domine speravi, non confundar in aeternum.

New Testament Reading

Benedictus (Luke 1.68-79)

Benedictus Dominus Deus Israel :
quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.

Et erexit cornu salutis nobis :
in domo David pueri sui.

Sicut locutus est per os sanctorum :
qui a seculo sunt prophetarum ejus.

Salutem ex inimicis nostris :
et de manu omnium qui aderunt nos.

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :
et memorari testamenti sui sancti.

Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum :
daturum se nobis.

Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati :
serviamus illi.

In sanctitate et justitia coram ipso :
omnibus diebus nostris.

Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis :
praeibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus.

Ad dandam scientiam salutis plebi ejus :
in remissionem peccatorum eorum.

Per viscera misericordiae Dei nostri :
in quibus visitavit nos oriens ex alto.

Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Gloria Patri, et Filio :
et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper :
et in secula seculorum. Amen.

The Apostles’ Creed

Credo in Deum Patrem omnipotentem,
creatorem caeli et terrae.
Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum.
Qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria virgine.
Passus sub Pontio Pilato :
crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad inferna.
Tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad caelos,
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.
Inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum.
Sanctam Ecclesiam Catholicam.
Sanctorum communionem.
Remissionem peccatorum.
Carnis resurrectionem.
Et vitam aeternam.
Amen.

Prayers

Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Kyrie eleison,
Christe eleison,
Kyrie eleison.

Pater noster qui es in caelis,
Sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem.
Sed libera nos a malo. Amen.

Ostende nobis Domine misericordiam tuam
Et salutare tuum da nobis.

Domine salvam fac Regem.
Et exaudi nos cum invocamus te.

Sacerdotes tui induanter Justitia.
Et sancti tui exultent.

Salvum fac Populum tuum Domine.
Et benedic Haereditati tuae.

Da pacem Domine in diebus nostris.
Quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster.

Cor mundum crea in nobis, O Deus.
Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a nobis.

The Collect of the Day

The Collect for Peace

Deus auctor pacis et amator,
quem nosse, vivere;
cui servire, regnare est :
protege ab omni oppugnatione suppleces tuos,
ut qui in tua protectione confidimus,
nullius hostilitatis arma timeamus.
Per Christum Dominum nostrum.
Amen.

The Collect for Grace

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus,
qui nos ad principium hujus diei pervenire fecisti,
tua nos hodie serva virtute,
ut in hac die ad nullum declinemus mortale peccatum,
nec ullam incurramus periculum,
sed semper ad tuam justitiam faciendam
omnis nostra actio tuo moderamine dirigatur.
Per Jesum Christum Dominum nostrum.
Amen.

Silent prayer

A Prayer of St Chrysostom

Omnipotens sempiterne Deus,
qui nobis gratiam dedisti ut hoc tempore unanimiter congregati,
preces nostras ad te offerremus,
quique polliceris, ut ubi duo vel tres congregati fuerint in tuo nomine,
te eorum supplicationes clementer exauditurum,
petimus, ut vota et preces tuorum famulorum,
prout tibi videbitur eorum saluti maxime expedire, perficias,
et praesta nobis in hac vita tuae veritatis cognitionem,
et in futura, vitam aeternam.
Amen.

The Grace

Gratia Domini nostri Jesu Christi,
charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus,
sit semper cum omnibus nobis.
Amen.